Full text: Ad Auspicia Professionis Philosophiae Ordinariae In Academia Georgia Augusta Rite Capienda

42 
XII, 2. Quia in hac fidelibus 
verae salutis gloria 
beati agni hostia 
crucis virtute redditur. 
3. Cujus luce clarissima 
tenebricat meridies 
sumamus toto pectore 
tanti splendoris gratiam. 
HYMNUS XIII. 
XIII, i. Perfectum trinum numerum 
ternis horarum terminis 
laudes canentes debitas 
nonam dicentes psallimus. 
2. Sacrum Dei mysterium 
puro tenentes pectore 
Petri magistri regula 
signo salutis prodita. 
3. Et nos psallamus spiritu 
adhaerentes apostolis 
qui plantas habent debiles 
Christi virtute dirigant. 
HYMNUS XIV. 
XIV, 1. Deus qui claro lumine 
diem fecisti domine 
tuam rogamus gloriam 
dum pronus volvitur dies. 
3, 2. Thom. tenebrescat. 
Hymnus XIII. ad horam diei nonam. Thom. 418, apud quem rectius incipit: perlecto trino munero. 
2, 3, 4. Thom. regulam proditam.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.