Full text: Ad Auspicia Professionis Philosophiae Ordinariae In Academia Georgia Augusta Rite Capienda

HYMNUS II. 
Deus qui coeli lumen es 
satorque lucis qui polum 
paterno fultum brachio 
praeclara pandis dextera. 
Aurora stellas jam tegit 
rubrum sustollens gurgitem 
humectis namque flatibus 
terram baptizans roribus. 
Currus jam poscit phosphorus 
radiis rotisque flammeis 
quod coeli scandens verticem 
profectus moram nesciens. 
Jam noctis umbra linquitur 
polum caligo deserit 
typusque Christi lucifer 
diem sopitum suscitans. 
Dies dierum agius es 
lucisque lumen ipse es 
unum potens per omnia 
potens in unum trinitas. 
Te nunc salvator quaesumus 
tibique genu flectimus 
patrem cum sancto spiritu 
totis rogamus vocibus. 
Pater qui coelos contines 
cantemus nunc nomen tuum 
adveniat regnum tuum 
liatque voluntas tua.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.