Full text: Taciti Germania

108 
EX HISTORIIS 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 396 
pensarentur. Cerialis a metu infamiae, si licentia sae 
vitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras: et 
paruere posito civium bello ad externa modestiores. 
Convertit inde animos accitarum e Mediomatricis legio 
num miserabilis aspectus. stabant conscientia flagitii 
moestae fixis in terram oculis, nulla inter coeuntes 
exercitus consalutatio. neque solantibus hortantibusve 
responsa dabant abditi per tentoria et lucem ipsam vi 
tantes. Nec proinde periculum aut metus quam pudor 
ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victoribus, 
qui vocem precesque adbibere non ausi lacrimis ac si 
lentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret ani 
mos fato acta dictitans quae militum ducumque discor 
dia vel fraude hostium evenissent, primum illum sti 
pendiorum et sacramenti diem haberent, priorum fa 
cinorum neque imperatorem neque se meminisse. Tunc 
recepti in eadem castra, et edictum per manipulos ne 
quis in certamine jurgiove seditionem aut cladem com 
militoni objectaret. 
4, T3 Mox Treveros ac Lingonas ad concionem vocatos 
ita alloquitur: ‘neque ego unquam facundiam exercui 
et populi romani virtutem armis affirmavi, sed quia 
apud vos verba plurimum valent, bonaque ac mala non 
sua natura sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui 
pauca disserere, quae profligato bello utilius sit vobis 
amdisse quam nobis dixisse. Terram vestram cetero 
rum que Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque 
romani nulla cupidine, sed majoribus vestris invocanti 
bus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant: et 
acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus 
servitutem imposuerant, quot proeliis adversus Cim 
bros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum labo-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.