Full text: Taciti Germania

© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 396 
EX HISTORIIS 
ior 
pacis redirent, securi velut confecto bello, quod roma- 
nae manus excepissent. Auxit ea res Gallorum obse 
quium: nam recepta juventute facilius tributa tolera 
vere’, proniores ad officia, quod spernebantur. At Ci 
vilis et Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treveros, 
cuncta hostibus prospera accepere , trepidi ac properan 
tes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris 
interim nuntiis Valentinum monuere, ne summae rei 
periculum faceret. Eo rapidius Cerialis missis in Me 
diomatricos qui breviore itinere legiones in hostem ver 
terent, contracto quod erat militum Magontiaci, quan 
tumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum 
venit, quem locum magna Treverorum manu Valenti- 
nus insederat montibus aut Mosella amne septum, et 
addiderat fossas obicesque saxorum. Nec deterruere 
ea munimenta romanum ducem quo minus peditem 
perrumpere juberet, equitum aciem in collem erigeret 
spreto hoste, quem temere collectum haud ita loco ju 
vari ut non plus suis in virtute foret. Paulum morae 
in ascensu, dum missilia hostium praevehuntur: ut ven 
tum in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur, 
et pars equitum aequioribus jugis circumvecta nobilissi 
mos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit. 
Cerialis postero die coloniam Treverorum ingres- 4,72 
sus est avido milite eruendae civitatis, hanc esse Clas 
sici, hanc Tutoris patriam, horum scelere clausas ca$- 
sasque legiones, quid tantum Cremonam meruisse, quam 
e gremio Italiae raptam, quia unius noctis moram victo 
ribus attulerit? stare in confinio Germaniae integram 
sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem, 
redigeretur praeda in fiscum: ipsis sufficere ignes et re 
bellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.