Full text: Taciti Germania

EX HISTORIIS 105 
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 396 
diam in populum romanum effudit, turbidus miscen 
dis seditionibus et plerisque gratus vecordi facundia. 
At Julius Auspex e primoribus Remorum vim ro-4, 69 
manam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam 
ab ignavis, strenuissimi cujusque periculo geri jamque 
super caput legiones, sapientissimum quemque revereu- 
tia fideque, juniores periculo ac metu continuit, et Va 
lentini animum laudabant, consilium Auspicis sequeban 
tur. Constat obstitisse Treveris Lingonibusque apud 
Gallias, quod Vindicis motu cum Verginio steterant, 
deterruit pderosque provinciarum aemulatio: quod bello 
caput? 4 *nde jus auspiciumque peteretur? quam, si 
cuncta provenissent, sedem imperio legerent? Nondum 
victoria, jam discordia erat, aliis foedera, quibusdam 
opes viresque aut vetustatem originis per jurgia jactan 
tibus. taedio futurorum praesentia placuere. Scribun 
tur ad Treveros epistolae nomine Galliarum, ut absti 
nerent armis impetrabili venia et paratis deprecatoribus, 
si poeniteret. Restitit idem Valentinus obstruxitque ci 
vitatis suae aures haud perinde instruendo bello inten 
tus quam frequens concionibus. 
Igitur non Treveri neque Lingones ceteraeve re-4,70 
bellium civitates pro magnitudine suscepti discriminis 
agere, ne duces quidem in unum consulere, sed Civi 
lis avia Belgarum circumibat, dum Claudium Labeonem 
capere aut exturbare nititur: Classicus segne plerum 
que otium trahens velut parto imperio fruebatur. ne 
Tutor quidem maturavit superiorem Germaniae ripam 
et ardua alpium praesidiis claudere. Atque interim 
unaetvicesima legio Vindonissa, Sextilius Felix cum 
auxiliariis cohortibus per Raetiam irrupere. accessit 
ala singularium, excita olim a Vitellio, deinde in par-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.