Full text: Qua potiora & elegantiora hujus fossilia, figurata aeque ac certa quadam & regulari figura carentia... (1)

menta hodie caremus* Et licet ignotum mihi minime sit, ante me jam alios 
clarissimos & multo rerum usu Expertissimos Viros vel ex professo vel ex par 
te in hacce palæstra desudasse, quales sunt Excellentissimus Dominus Doctor 
Valentini Antecessor Giessenus in Prodromo Historiæ Naturalis Hassiæ, Cla 
rissimus Doctor Mangold Medic. & Physic* Professor Ordin. in Illust.Hasso- 
Schaumburgica Academia in Oration. Inaug. de Beneficiis Hassiæ nostræ Na 
turalibus. Celeberrimus Doctor Grau Medicus Castrensis amicusq, noster 
singulariter Colendus in Dissertatione Inaugural! de Salubritate Hassiæ.B* no 
ster Winckelmannus in Chron. Hassiæ, & alia ignota mihi nomina, cum ta 
men, ut sæpius nunc notatum, nihil simul inventum & perfectum sit (ipsa me 
convincente fida illa fatuorum æqqe ac iapientum Magistra Experientia, tum 
quotidie fere, hactenus nemini ex popularibus nostris fossilium varia genera 
horumqzvariæ species ante hac cognitæ,fuerint detectæ,ut supplementum exin 
de erudito orbi fortassis non omnino, si cætera erunt paria, futurum ingratum, 
promittere queam) omnium siquidem rerum principia iunt parva, Sc luis pro 
gressibus usa augentur,hinc etiam confido me facile veniam impetraturum,si ex 
eorum scriptis nova quasi messe hanc scriptionem meam interdum locupletem, 
& interdum propria mea experientia confirmem* Sufficere posse puto ta 
lionis loco,si pro data occasione illorum mentionem faciam, ut etiam par est, 
a quibus unum alterumve mutuo accepi, quo sic non meæ tantum ea de re, 
fed & publicæ gratiæ ipsis merito agantur, quemadmodum inter alios præ- 
primis me obstrictum profiteor, ob fidelem informationem & variorum Na 
turalium communicationem,Clarissimo Domino Zumbio rei Metallicae In- 
ipectori Supremo. De figuris L*B* Te scire volo, tuasque idcirco una cum 
peritissimis delineatoribus & sculptore gratias expecto, eas me summa dili 
gentia (absit invidia dictis) ad ipsos lapides sine omni fuco & pompa de * 
pingendas curasse, cum sæpius res iplas verbis latis exprimere haud potui. 
Figurævero descriptionibus magno adjumento sunt, siquidem hac ratione 
iplæ res, velut in conipectum nostrum productæ, memoriæ&intelligentiæ 
magnopere subveniant. Si tandem tractatulograndiloquentia desit&: Phra- 
sis Oratoria, minime illud mirandum esse puto, cum hic non agam Paedago 
gum, sed Physicum, cui Rhetoricari vix licet, cum teneatur hic potius Natu 
rali rerum evolutioni, quam prolixae & eruditae verborum concenturiationi, 
studere. Placeat proinde stylus meus humilis & repens, atq$ si quid minus 
proprie & venuste dictum alicui videatur, benigne me corrigat. Quan 
do enim humaniter quis me correxerit, ipsiqz placuerit meliora me docere, 
efficiam ego, ut licet erroris me convicerit, pertinaciæ tamen me acculare mi 
nime possit, quandoquidem non ambitionis studio motus, sed unius (repeto) 
gloriag divinæ propagandæ & veritatis inveniendæ desiderio excitatus ratio, 
cinia mea candide & sincere communico. Illi vero, qui, licet his plane non 
innutriti sint, tamen audacter, quicquid in buccam venerit, non erubescunt 
impurissimo ore effundere, audient illud Apellis post tabulam: NE ULTRA 
CREPIDAM* Vale, & si placuerit > fave*
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.