19
coronatus est, quae velut uvam habet, lienem leniter in eodem loco
perfricata sanabit.
56) cap.23 p. 166. lacerta viridis viva in ostio splenitici ante cu- &xArUto/iHW ]m
biculum ejus suspenditur, ita ut procedens et rediens eam semper r WMS&tfvkAtx
manu sinistra et capite contingat, quo facto mire ad sanitatem proficiet. bX
57) cap.23 p. 167. catellum lactentem de canna occide, et de ipsa 5 Mfarßtä
canna splenem ejus tolle, ac nescienti splenitico in carbonibus coctum ^^^' f ^j %
vel assatum manducandum dato.
58) cap. 25 p. 171. pellem lupi aluminatam per dies sex lumbis
dolentibus impone, statim subvenies.
59) ibidem, remedium ad ischiadem sic. colliges herbam, quae
dicitur britannice, die Jovis, vetere luna et liduna, siccabis et repones,
quia bieme non apparet. nam et viridis prodest. teres hanc cum tribus
granis salis et cum piperis granis quinque aut septem, addes et plenum
grande cocleare mellis et vini portionem bonam et si volueris modicum ca-
lidae aquae adjicies et sic bibendum dabis. sed banc herbam ter dum teres
et antequam colligas praecantare debes sic:
terram teneo, herbam lego,
in nomine Christi prosit ad quod te colligo.
medicinalibus digitis eam sine ferro praecides vel avelles.
60) cap. 25 p. 173. et cum daturus fueris remedium, a die Jovis incipe
et per dies septem continuos dato, ita ut qui remediandus est, stans in
scabello contra orientem bibat.
61) ibidem, remedium coxendicis mirum de experimento sic. mus-
cerdae novem tritae ex vini quartario super scabellum vel sellam laboranti
potui dantur, ita ut pede uno quem dolet stans ad orientem versus
potionem bibat, et cum biberit saltu desiliat, et ter uno pede saliat,
et hoc per triduum faciat, confestim remedio gratulabitur.
62) p. 174. fei terrae (d.i centauris, ahd. ertgalla, ags. eordgealle)
tritum ex vetustissimo vino bibere dabis jejuno supra limen stanti uno
pede, qui coxam dolebit, sed non in vitro hanc potionem bibat.
63) ibidem, vermis terrenus exfoditur et in ligneo cauco ponitur,
si fieri potest, fisso, et ferro alligato. tune aqua perfunditur rursusque
eodem loco unde prolatus est defoditur, aqua vero in qua dilutus est, in
eodem poculo bibitur ab ischiadico ob insigne remedium.
caiiAo A^ne* fe-o eA f wm vAnrfo
mfx 1
el r h
tim
idJiKc»), bJpwdjJtA. r&7\ flQu. () r f# ,
<x -
CdbilO
ft<jlL0L «WßJ
mrye
1
A-
uuvJjMs
Mt