© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 200
17
titionem ter dices remedii gratia te facere, uti illud quod haeserit in fauci-
bus tuis vel illius, quem peperit illa, sine mora et molestia eximatur.
hoc inter certissima remedia subnotatum est.
41) ibidem, omnia quae haeserintfaucibus, hoc carmen expellet:
Heilen prosaggeri uome sipolla nabuliet onodieni iden eliton. hoc ter dices
et ad singula exspues. Item fauces, quibus aliquid inhaeserit confricans
dices: xi exucricone xu crigrionaisus scrisumiouelor exugri conexu grilau.
42) cap.15 p.112. si de pisce os faucibus haes erit, spinam mediam
ejusdem piscis infringes et aliquam partem ex ea pollice et medicinali digito
super vertieem ejus, cui os vel spina haerebit, adpones, sed utilius erit, si
nescienti id facias.
43) ibidem, ad os, sive quid aliud haeserit faucibus, hi versus vel
dicendi in aurem ejus qui offocabitur, vel scribendi in charta, quae ad col-
lum ejus lino alligetur, quo remedio nihil est praestantius:
\xy\ fj.01 VogyeiYiv K£<pa\viv beivoTo weXuogov
AjÄeW 7T6[X\f/6l6V E77CCWY\ Us^SCjyOVSia.
44) cap. 16 p. 116. foeniculiradicem viridem nitidam in pila lignea
contunde atque ejus succum jejunus cum vino vetere per dies continuos
novem in limine stans bibe, validissime adversus tussim quamlibet mo-
lestam tibi proderit.
45) cap. 17 p. 124. ad suspiriosos remedium salutare. spumam
de ore mulae collige et in calicem mitte, atque ex aqua calida sive viro
seu feminae, quae hanc molestiam patitur, continuo da bibendam: homo
statim sanabitur, sed mula morietur.
46) cap. 17 p. 126. serpentis senectus id est exuviae licio alliga-
tae et vulso circumdatae mire prosunt.
47) cap. 19 p. 130. hic morbus (elephantiasis) peculiariter Aegyp-
tiorum populis notus est, nec solum in vulgus extremum, sed etiam in reges
ipsos frequenter inrepsit, unde adversus hoc malum solia ipsis in balneo
repleta humano sanguine parabantur» mustelae igitur exustae cinis et
ejusdem beluae id est elephantis sanguis immixtus et inlitus hujusmodi
corporibus medetur.
48) cap. 20 p. 143. remedium physicum magnum adversum dolorem
stomachi. in lamina argentea scribes et dices: arithmato aufer dolores
stomachi illi, quem peperit illa. eandem laminam lana ovis vivae in-