\
84 —
37 Non dicas obprobrium, si cognoscas morem,
vestem nigram clerici, comam breviorem,
habet ista clericus ad summum honorem,
ut sese significet omnibus majorem.
38 Universa clerico constant esse prona,
et signum imperii portat in corona,
imperat militibus et largitur dona:
famulante major est imperans persona.
39 Ociosum clericum semper esse juras;
viles spernit operas, fateor, et duras,
sed cum ejus animus evolat ad curas,
celi vias dividit et rerum naturas.
40 Meus est in purpura, tuus in lorica,
tuus est in prelio, meus in lectica,
ubi facta principum recolit antiqua;
scribit, querit, cogitat totum de amica.
41 Quid Dione valeat et amoris deus,
primo novit clericus et instruxit meus,
factus est per clericum miles cytliereus;
est semper hujusmodi tuus sermo reus.’
42 Liquit Flora pariter vocem et certamen,
et sibi Cupidinis exigit examen.
Phyllis primum obstrepit, acquiescit tamen,
et probato judice redeunt per gramen.
43 Totum in Cupidine est certamen situm,
suum dicunt judicem verum et peritum,
quia juris noverit utriusque ritum:
jamjam sese preparant, ut eant auditum.
44 Pari forma virgines et pari colore,
pari voto militant et pari pudore,
40, 3 Wr. relegat.
41, 1 Wr. Dianae.
4l, 2 Wr. et amicus meus.
4l, 4 Wr. illis et hiis modis est.
43, 3 Lanfrancus, im beginn des 13. jb. wird als erster juris utriusque doctor angegeben (Savigny gesch.
des röm. rechts im MA. 5, 68); immerhin konnte der ausdruck jus utrumque schon früher gebraucht und
unter Italienern vernommen worden sein.
43, 4 Wr. et jam.