essisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. Dr 196
— 49 -
Lingua balbus, hebes ingenio
viris doctis sermonem facio,
sed quid loquor, qui loqui nescio?
necessitas est, non presumptio.
Ego juxta divinum eloquium
viris bonis hoc reor congruum,
ut subporlet magnus exiguum,
egrum sanus et prudens fatuum.
Ne sim reus et dignus odio,
si lucernam premam sub modio,
quod de rebus humanis sentio
pia loqui jubet intentio.
Brevem vero sermonem facio
ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector pre tedio,
8C 'tu autem’ dicat in medio.
Ad eternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem.
Est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.
Scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
(sci)re licet quare, non qualiter.
Arte mira, miro consilio
querens ovem bonus opilio,
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.
9 Sanctum sue mentis consilium
patefecit mundo per filium,
ut rejecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.
10 Poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis.
11 Obmutescant humana somnia,
nil occultum, jam patent omnia,
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.
12 Conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur veritas,
quod divina probat auctoritas
non inprobet humana falsitas.
13 Hujus mundi preterit orbita,
stricta ducit ad vitam semita;
qui scrutatur renum abscondita
trutinabit hominum merita.
14 Judex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit judicium,
redditur ad pondus proprium
bonum bonis, malis contrarium.
15 In hac vita misere vivitur,
vanitas est omne quod cernitur;
2 , , Tv
2, 4 cod. eger sanum.
4, 4 vermutlich unterbricht im kirchengesang ein mit den Worten des psalms (21, 20) 'tu autem domine’
anhebendes responsorium. Auch in der apocalypsis Goliae 336 heifst es: clamantes septies 'tu autem do
mine, und ein von Wright (anecdota literaria. London 1844. p. 93) herausgegebnes gedieht schliefst tu
autem domine. j* ■*>(>& eövmft/ etAtr fc CUl/feW. ^ ^
1 CnfetQ)Y%. 4 4ttOj4erY\ 4ÜLIU l rrr ~-' ' * ' ■
ßa CöIlWc ktffAl ‘■-
V. frvOGjt
fr
Tr*
r*
14, 4 cod. bona.
0- .
ax uotio-a {'f'j[ o . % Ql,
rntLr £U>m fL ivo- fJh 1
«Mit
+\j<l fcfrciÄ, f 1 ^**^*
kU
<cijl frjjfrtfrAu, . HoXcIojX c Jjx*4 ^Cßc. 2^11.
c -\xx*A iX Le fu. cuiiem ^ cuu ~\t\. [ 2jg\,