244
E C B A S I S.
Scribitur et legitur, priscorum carmine scitur,
Per campos, silvas, flavios properare Camenas,
Quo pede pervolitent, vel quae sibi carmina dictent,
Exitus et reditus quarum per maxima cautus
30 Commonet insulsum, ne fimo polluat aurum,
Increpat indoctum de coelis scribere versum,
Arguit invalidum per fortia tendere gressum.
Territus liisce ininis meditor desistere coeptis.
Rerum gestarum viguit mos tempore patrum,
35 Nullus ut änderet conscribere quae sibi vellet,
Ni prius auditor certus foret ille notator,
Disceret aut visu quid commemorabile scriptu;
Pagina sic certa valuit sub testibus acta.
Haec ego dissolvam, raram si pono fabellam,
40 Confiteor culpam, mendosam profero cartam:
Sunt tarnen utilia quae multa notantur in illa;
Si recitas totam, panis mercabere tortam.
Denique non prodest, sed obest, ut saepe probatum est,
Una re quemcumque suain consumere curam,
45 Sed varias artes ediscant quique scolares.
Sit scola discendi, succedat cura docendi,
Sub specie certi nascetur quaestio scripti.
Ad quid coepissem? sed talia cur replicassem?
Ad quod solvendum scribetur quod referendum.
50 Namque die quadam consueto more sedebam,
Inspexi quosdam generalem sumere curam,
Grandia triticeuni cumulare per horrea fructum;
Illos post segetes dilectas visere vites,
Illos collectis sollertes esse veliendis,
55 Non solis monacliis, qui servant mistica legis,
28 utque sibi B. 29 quorum A. 30 commovet B. 33 Terri-
tur AB. 36 ceris foret B. 37 quod comni. scripto B. 40 prae-
fero B. 43 si o!i est B. 45 Si varias a. e. quisque B. 38 seu
talia cum B.