44
WALTFIARIUS.
© Hessisches Staatsarchiv Marburg, Best. 340 Grimm Nr. L 72
Loricas quoque cum galeis detraxerat ollis.
1195 Quatuor liis oneravit equos, sponsamque vocalam
Imposuit quinto, sextum conscenderat ipse,
Et primus vallo perrexerat ipse revulso.
At, dum constricti penetratur semita callis,
Circumquaque oculis explorans omnia puris,
1200 Auribus arrectis ventos captavit et auras,
Si vel mussantes sentiret vel gradientes,
Sive superborum crepilantia Irena virorum,
Seu saltem ferrata sonum daret ungula equorum.
Postquam cuncta silere videt, praeverlit onustos
1205 Quadrupedes, mulierem etiam praecedere jussit.
Scrinia gestautem comprendens ipse cavallum,
Audet inire viam consueto cinctus amictu.
Mille fere passus transcendit, et ecce puella,
Sexus enim fragilis animo trepidare coegit,
1210 Respiciens post terga videt descendere binos
Quodam colle viros raptim et sine more meantes;
Exsanguisque virum compellat voce sequentem
f Dilatus jam finis adest. fuge, dom ne, propinquant!’
Qui mox conversus visos cognovit et inquit
1215 ‘Incassum multos mea dextera fuderat hostes,
Si modo supremis laus desit, dedecus assit.
Est satius, pulcliram per vulnera quaerere mortem,
Quam solum amissis palando evadere rebus.
Verum non adeo sunt desperanda salulis
1220 Commoda cernenti quondam majora pericla.
Aurum gestantis tute accipe lora leonis,
1194 quas cum C. 1201 mussantes pariter D. 1204 onustas
A. E. 1206 comprehendeus C. 1207 amicto C. 1209 sexus
liaec C. 1210 terga viros D. 1211 colle videt D. 1212 se-
quente A. C. 1216 si nunc in fine D. adsit I. 1218 balando D.
1219 verum enim adero sibi desp. D. 1220 pericli E. 1221
accipit 1.